61. « Shabbat », septimus dies benedictus et a Deo
consecratus, dum integrum concludit creationis opus, immediate nectitur cum
opere diei sexti, quo Deus hominem fecit « ad imaginem et similitudinem suam »
(cfr Gn 1,26). Haec magis immediata inter « diem Dei » et « diem hominis » necessitudo
Ecclesiae Patres non latuit biblicam creationis narrationem meditantes. Ad rem
Ambrosius asserit: « Gratias ergo Domino Deo nostro qui huiusmodi opus fecit in
quo requiesceret. Fecit caelum, non lego quod requieverit; fecit terram, non
lego quod requieverit; fecit solem, lunam et stellas, nec ibi lego quod
requieverit: sed lego quod fecerit hominem, et tunc requievit, habens cui
peccata dimitteret ». (106) Ita « dies Dei » semper cum « die hominis »
immediate coniungetur. Cum Dei praeceptum dicit: « Memento, ut diem sabbati
sanctifices » (Ex 20,8), requies praescripta ad diem Ipsi dicatum
honorandum habenda non est quidem veluti onerosa iniunctio homini facta, sed
potius subsidium quo ille vitalem et liberantem dependentiam a Creatore
percipiat et vocari se sentiat ad eius operam participandam eiusque gratiam
accipiendam. Homo, « requiem » Dei venerando, iterum plene seipsum invenit,
itaque dies Domini exhibetur divina benedictione omnino insignitus (cfr Gn
2,3), atque praeditus eius virtute, uti animalia et homines (cfr Gn
1,22.28), quodam « fecunditatis » genere. Quae quidem exprimitur per novatum
vigorem et, quodam sensu, per « multiplicationem » ipsius temporis, augescendo
in homine, dum viventem Deum memorat, gaudium vivendi voluntatemque promovendi
et donandi vitam.
|