Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

  • Caput IV DIES HOMINIS DIES DOMINICUS: TEMPUS GAUDII, QUIETIS ET SOLIDARIETATIS
    • 62
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

62. Christianus ergo memoret oportet quod, quamvis sabbati Hebraici condiciones sunt deletae, per dominicam observantiam superatae, validae tamen remanent rationes essentiales quae sanctificationem « diei Domini » postulant: rationes sollemnitate Decalogi statutae, quae lectitentur necesse est sub lumine theologiae et spiritalitatis diei dominici: « Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus. Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua. Septimus dies sabbatum est Domino Deo tuo. Non facies in eo quidquam operis tu et filius tuus et filia, servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus tuus, qui est intra portas tuas, ut requiescat servus tuus et ancilla tua sicut et tu. Memento quod et ipse servieris in Aegypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento: idcirco praecepit tibi, ut observares diem sabbati » (Dt 5,12-15). Observantia sabbati hic arte coniuncta videtur cum opere liberationis quod Deus pro populo suo patravit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License