63. Christus venit ad novam « Exodum » agendam, ad
libertatem captivis obtinendam. Innumeras Ille patravit sanationes die sabbati
(cfr Mt 12,9-14 et textus paralleli), non quidem ut diem Domini
violaret, sed ut eidem plenum tribueret sensum: « Sabbatum propter hominem
factum est, et non homo propter sabbatum » (Mc2,27). Sese opponens
interpretationi nimis legali quorundam suorum aequalium, et explicans
authenticum sensum sabbati biblici, Iesus, « Dominus sabbati » (Mc
2,28), observantiam huius diei redigit ad eius indolem liberatricem, quae
ponitur ad iura Dei simulque et hominis vindicanda. Ita intellegitur quam
aequum fuerit ut Christiani, praecones liberationis Christi sanguine consummatae,
perciperent se facultatem habere sensum sabbati in diem resurrectionis
transferendi. Etenim Christi Pascha hominem eripuit ab illa servitute quae
altius radices agit quam servitus populum oppressum comprimens: a servitute
nempe peccati, quae hominem seiungit a Deo, a semet ipso quoque et a ceteris,
et quae, saeculorum decursu, semper nova nequitiae et violentiae germina
gignit.
|