Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

  • Caput IV DIES HOMINIS DIES DOMINICUS: TEMPUS GAUDII, QUIETIS ET SOLIDARIETATIS
    • 64
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Quietis dies

64. Aliquot per saecula Christiani vixerunt dominicum diem tamquam diem cultui dumtaxat dicatum, quin peculiarem quieti sabbaticae sensum adderent. Tantummodo saeculo IV, lex civilis Imperii Romani agnovit requiem hebdomadalem statuitque ut « die Solis » iudices, incolae urbium et collegia variorum operis ordinum ab operibus desisterent. (107) Christiani laetati sunt de impedimentis remotis quae ad illud usque tempus observantiam diei Domini interdum heroicam reddiderant. Iam sine turbatione communibus precibus illi incumbere poterant. (108)

Erroneum igitur est legem quietem hebdomadalem reverentem considerare uti rem mere historicam sine sensu pro Ecclesia quamque ipsa relinquere potest. Concilia, nulla interposita intermissione post lapsum etiam Imperium, normas observaverunt ad festivam quietem spectantes. In nationibus autem ubi Christiani numero sunt exigui et ubi Calendarii dies festi non respondent diei dominico, hic dies tamen semper perstat Domino dicatus quo fideles congregantur ad Eucharisticum coetum. Quod tamen fit non parvis interiectis incommodis. Pro Christianis insuetum est ut dies dominicus, dies festivitatis et gaudii, non sit quoque dies quietis, iisdemque utcumque facile non est « sanctificare » diem Domini, quin simul sufficiens detur relaxationis tempus.




107) Cfr Edictum Constantini, 3 Iulii 321, Codex Theodosianus II, tit. 8, 1, ed. Th. Mommsen, 12, 87; Codex Iustiniani 3, 12, 2, ed. P. Krueger, 248.



108) Cfr Eusebius a Caesarea, Vita Constantini 4, 18: PG 20, 1165.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License