Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

  • Caput IV DIES HOMINIS DIES DOMINICUS: TEMPUS GAUDII, QUIETIS ET SOLIDARIETATIS
    • 66
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

66. Tandem, prae oculis habeatur oportet, nostro quoque tempore, opus fieri multis acerbam servitutem, sive ob infrahumanas condiciones quibus exercetur, sive ob nimiam horarum copiam impositam, praesertim in pauperioribus mundi regionibus, sive quia in ipsis societatibus oeconomice opulentioribus innumerae exstant condiciones iniustae et abusus hominum adversus homines. Cum Ecclesia, labentibus saeculis, leges de quiete dominica edidit, (109) operi servorum et operariorum praesertim prospexit, non vero quia agebatur de opere minus digno quoad spiritales obligationes observantiae dominicalis, sed potius quia quaedam urgebat disciplina quae onus eius levaret et permitteret ut omnes dominicum diem sanctificarent. Hoc sub prospectu Decessor Noster Leo XIII Litteris Encyclicis Rerum novarum docuit quietem festivam ius esse operariorum proprium quod Status praestare tenetur. (110)

Nostris quoque in rerum adiunctis officium perstat curandi ut omnes cognoscant libertatem, quietem et relaxationem quae pertinent ad hominis dignitatem, iisque adiunguntur postulationes, religio, familia, cultura, mutuae relationes, quae non facile expleri possunt, nisi reservetur unus saltem dies, quo omnes simul gaudeant facultate quiescendi et festum agendi. Ut patet, hoc operariorum ius ad quiescendum praesumit eorum ius ad operandum, atque, dum de hac ratione cogitamus cum christiana dominicae ratione coniuncta, recolere debemus, intima quidem solidarietate, perangustas condiciones tot virorum mulierumque utpote qui operis expertes, diebus quoque pro festis, ad inertiam cogantur.




109) Vetustissimum omnium de re documentum est canon 29 Concilii Laodicensis (altero dimidio saeculi IV): Mansi, t. II, 569-570. A VI ad IX saeculum plura Concilia « opera ruralia » vetuerunt. Legis latio de vetitis operibus, quam leges quoque civiles confirmaverunt, paulatim per singula est explicata.



110) Cfr Litt. Enc. Rerum novarum (15 Maii 1891): Acta Leonis XIII 11 (1891), 127-128.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License