67. Per dominicam quietem, sollicitudines vitaeque
cotidianae munera aequam mensuram reperire possunt: terrena, de quibus
solliciti sumus, spiritalibus divitiis spatium relinquunt; personae quibuscum
vivimus, per conventus et magis serenum colloquium, verum vultum recipiunt. Ipsae naturae
pulchritudines — nimis saepe corruptae ratione dominatus qui contra hominem
retorquetur — iterum detegi intimeque degustari possunt. Dies pacis hominis cum
Deo, secum et cum similibus suis, dominicus dies ita fit etiam tempus quo homo
invitatur ut contuitum iniciat renovatum in rerum naturae mirabilia, tradens
semet ipsum implicandum mira arcanaque illa harmonia quae, ad sancti Ambrosii
sententiam, ob « concordiae amorisque inviolabilem legem », nectit diversa
mundi elementa « in unitatis et pacis vinculum, velut individua compactione ».
(111) Tunc homo magis conscius fit secundum verba Apostoli, « quia
omnis creatura Dei bona, et nihil reiciendum, quod cum gratiarum actione
percipitur, sanctificatur enim per verbum Dei et orationem » (1 Tim
4,4-5). Si vero, post sex laboris dies — qui revera pro multis ad quinque sunt
redacti —, homo tempus quaerit ad sese relaxandum et ad alios suae vitae
aspectus curandos, hoc verae necessitati debetur, quae cum nuntio evangelico
plane congruit. Vir credens ideo explere tenetur hanc postulationem, quin
detrimentum afferat praecipuis signis personalis et communis fidei suae, quae
palam ostenditur in celebratione et sanctificatione diei Domini.
Idcirco, aequum est ut Christiani operam
dent ut, peculiaribus quoque in adiunctis nostri temporis, leges civiles
rationem habeant de obligatione diem dominicum sanctificandi. Nihilominus ipsi
Christiani ex conscientia ordinare tenentur quietem dominicam ita ut
Eucharistiam participent et ideo sese abstineant ab operibus et negotiis quae
diei Domini sanctificationem, laetitiam illius diei propriam, aut debitam
mentis et corporis relaxationem impediant. (112)
|