Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Dies Domini IntraText CT - Text |
|
|
69. Dominicus dies Christifidelibus opportunitatem tribuat oportet se vovendi operibus misericordiae, caritatis et apostolatus. Spiritalis gaudii Christi resuscitati participatio involvit plenam communicationem amoris qui in illius corde ardet: non datur gaudium sine amore! Quod ipse Christus dilucidat dum comparat « mandatum novum » cum dono gaudii: « Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione. Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos » (Io 15,10-12). Eucharistia igitur dominica non solum a caritatis officiis non avertit, sed contra fideles magis allicit « ad omnia opera caritatis, pietatis et apostolatus, quibus manifestum fiat Christifideles de hoc mundo quidem non esse, sed tamen esse lucem mundi eosdemque Patrem glorificare coram hominibus ». (113)
|
113) Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 9. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |