Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

  • Caput IV DIES HOMINIS DIES DOMINICUS: TEMPUS GAUDII, QUIETIS ET SOLIDARIETATIS
    • 71
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

71. Significationes Apostolorum inde a primis saeculis bene resonuerunt atque ardentes vocis notas excitarunt in Patrum Ecclesiae contionibus. Sanctus Ambrosius concitatis verbis divites allocutus est qui sese arbitrabantur religiosa adimplere officia templum frequentando, quin propria bona cum pauperibus communicarent, immo contra eos opprimendo: « Audi, dives, quid Dominus Deus dicat? Et tu ad ecclesiam venis, non ut aliquid largiaris pauperi, sed ut auferas ». (115) Non minus severe sanctus Ioannes Chrysostomus: « Vis corpus Christi honorare? Non despicias ipsum nudum: neque hic sericis vestibus honores, foris autem frigore ac nuditate afflictum neglegas. Nam is qui dixit 'Hoc est corpus meum', et verbo rem firmavit, idem ipse dixit: 'Esurientem me vidistis, et non nutrivistis'; et, 'In quantum non fecistis uni horum minimorum, nec mihi fecistis' [...]. Quae enim utilitas si mensa Christi sit aureis poculis onusta, ipse vero fame pereat? Primo esurientem imple, et tunc ex superabundanti mensam eius exorna ». (116)

Verba sunt quae vehementer communitatem christianam monent de officio curandi ut Eucharistia sedes fiat ubi fraternitas concreta fiat solidarietas, ubi novissimi sint primi in fratrum existimatione et dilectione, ubi Ipse Christus, per munificum donum a divitibus pauperioribus tributum, quodam modo, temporum decursu, miraculum multiplicationis panum iterare possit. (117)




115) De Nabuthae 10, 45: CSEL 322, 492.



116) In Matthaeum homiliae 50, 3-4: PG 58, 508.509.



117) Cfr S. Paulinus Nolanus, Ep. 13, 12 ad Pammachium: CSEL 29, 92-93. Senator Romanus laudibus effertur quoniam evangelicum miraculum renovare visus est, communicationem eucharisticam cum distributione panis pauperum sociando.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License