Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

    • 2
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

2. Primigenium est Christi resurrectio fundamentum quo christiana suffulcitur fides (cfr 1 Cor 15,14): veritas mirifica est, quae in fidei lumine plene percipitur, sed ab iis etiam historica ratione confirmatur quibus datum est privilegium Dominum vivificatum contuendi; eventus mirabilis, qui non tantum singulariter omnino in hominum denotatur annalibus, verum etiam in medio ipso temporis mysterio reponitur. Etenim ad Christum, quemadmodum cerei Paschalis inaugurandi ritus commemorat intra Paschalium vigiliarum liturgiam insignem, pertinent « tempus et saecula ». Qua de causa commemorando non semel dumtaxat in anno, sed omni dominico die memoria resurrectionis Christi, indicare cupit Ecclesia singulis aetatibus id quod historiae constituit fulcrum, ad quod originum reducitur mysterium atque etiam extremae sortis orbis totius.

Est igitur causa cur, perinde ac homilia auctoris IV saeculi suadet, « dies Domini » sit « princeps dierum ».(2) Quotquot gratiam acceperunt ut Dominum resurrexisse credant facere non possunt quin huius hebdomadalis diei significationem permagno illo animi motu percipiant quo ipse iam Hieronymus dicere est coactus: « Dies dominica, dies resurrectionis, dies Christianorum, dies nostra est ».(3) Christianis namque « est primordialis dies festus »,(4) cuius est non modo temporis signare progressionem, sed ipsius etiam altum recludere sensum.




2) Pseudo-Eusebius Alexandrinus, Sermo 16: PG 86, 416.



3) In die dominica Paschae II, 52; CCL 78, 550.



4) Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 106.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License