Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

  • Caput IV DIES HOMINIS DIES DOMINICUS: TEMPUS GAUDII, QUIETIS ET SOLIDARIETATIS
    • 72
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

72. Eucharistia est eventus et propositum fraternitatis. Ex Missa dominica caritatis unda prorumpit, cuius est totam fidelium vitam pervadere, animum addens ipsi eorum rationi vivendi reliquum diei dominicae tempus. Si dies dominicus tempus est gaudii, Christianus per peculiares actiones suas fateatur oportet se ipsum « solum » felicem esse non posse. Ille circum contueri debet, ut reperiat proximos qui eius solidarietate indigere possunt. Fieri potest ut in vicinis locis vel inter proximos sint aegroti, aetate provecti, infantes, migrantes qui praecipue ipso dominico die solitudinem, proprias necessitates, suam doloris condicionem vehementius patiantur. At, praehabito hoc responsalitatis magis diffusae proposito, curnam diei Domini non tribuitur maior participationis sensus, diversa cogitando incepta quae christiana caritas exsequi potest? Personam quandam unam ad cenam invitare, infirmos invisere, cuipiam familiae indigenti aliquid edendum largiri, quoddam diei momentum consumere in praecipuis et voluntariis solidarietatis inceptis: haec omnia iter constituent ad ferendam in cuiusque vitam caritatem Christi, ex mensa eucharistica haustam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License