Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Dies Domini IntraText CT - Text |
|
|
73. Si ita vivitur, non solum Eucharistia dominica sed integer dominicus dies in altam mutabitur caritatis scholam, iustitiae et pacis. Christi resuscitati praesentia apud suos fit solidarietatis propositum, spiritalis conversionis necessitas, impulsio ad structuras peccati debellandas, quibus vel singuli homines, vel coetus hominum vel aliquando integri populi irretiuntur. Quin fiat effugium, potius est christianus dies dominicus « prophetia » in tempore inscripta, prophetia quae credentes adigit ad sequenda vestigia Illius qui venit « evangelizare pauperibus, (...) praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissione, praedicare annum Domini acceptum » (Lc 4,18-19). Credens, Christi scholam in dominica memoria Paschatis frequentando eiusque promissionem mente recolendo: « Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis » (Io 14,27), vicissim efficitur pacis instrumentum.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |