Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

  • Caput V DIES DIERUM DOMINICA PRIMORDIALIS FESTIVITAS, TEMPORIS REVELANS SIGNIFICATIONEM
    • 74
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput V

DIES DIERUM

DOMINICA PRIMORDIALIS FESTIVITAS,
TEMPORIS REVELANS SIGNIFICATIONEM

Christus temporis Alpha et Omega

74. « Christiana in fide praecipuum habet pondus tempus. Conditur orbis intra eius definitionem, intra tempus progreditur historia salutis, quae apicem suum inplenitudine temporis” ipsius Incarnationis tangit suumque terminum in glorioso reditu Filii Dei exeunte omni tempore. In Iesu Christo, Verbo Incarnato, tempus evadit modus quidam Dei, qui in se ipse est aeternus ». (118)

Terrestris vitae Christi anni, sub Novi Testamenti lumine, revera medium temporis punctum statuunt. Hoc medium punctum culmen suum in resurrectione attingit. Si, enim, verum est Deum illum esse hominem factum a primo conceptionis momento intra Virginis Sanctae uterum, pariter constat sola resurrectione humanitatem eius totam transfiguratam esse atque glorificatam, propriam sic eius naturam plane patefaciendo nec non gloriam divinam. Sermone in synagoga Antiochiae Pisidiae habito (cfr Act 13,33), ad Christi resurrectionem adhibet Paulus consulto Psalmi secundi sententiam: « Filius meus es tu; ego hodie genui te » (v. 7). Hanc ipsam ob causam, in vigiliae Paschalis celebratione, Christum resuscitatum praebet Ecclesia veluti « Principium et Finem, Alpha et Omega ». Voces illae a celebrante enuntiatae dum praeparatur Paschalis cereus, in quo anni vertentis inscribitur numerus, illud quidem extollunt: « Christum esse temporis dominum, principium eius ac terminum; omnem annum, diem omnem et momentum complecti Incarnatione eius et Resurrectione, ut hac via Deo inplenitudinem temporisconcurrant ». (119)




118) Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Tertio millennio adveniente (10 Novembris 1994), 10: AAS 87 (1995), 11.



119) Ibid.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License