75. Quandoquidem dominica dies hebdomadale Pascha est,
quo repetitur praesensque redditur dies cum ex mortuis resuscitatus est
Christus, dies item est qui temporis sensum recludit. Nulla est cum cosmicis
cyclis cognatio, secundum quos naturalis religio atque humana cultura tempus
metiri volunt, concedentes fortasse etiam fabulae aeternae vicissitudinis. Christiana Dominica alia
omnino res est! Ex Resurrectione scaturiens, dominica dies hominis tempora,
menses annos saecula, dividit sicut directoria sagitta quae eadem spatia
pertransit dirigitque ad alterius Christi adventus terminum. Novissimum enim
diem dominica praefigurat, scilicet Parusiae, quam quodammodo Christi
gloria in Resurrectionis eventu praecipit.
Re enim vera
quidquid ad finem usque orbis accidet, sola propagatio erit atque explicatio
eorum quae in die evenerunt quo conflictatum Crucifixi corpus virtute Spiritus
resuscitatum est et vicissim fons Spiritus pro hominibus est factum. Hinc
igitur novit Christianus se haud debere aliud exspectare tempus quandoquidem
terrarum orbis, quantacumque sit temporis ipsius longinquitas, iam extremo
in tempore vivit. A Christo glorificato non Ecclesia dumtaxat, verum
integer ipse mundus atque historia gubernantur continenter et diriguntur. Haec vitae vis est totam creaturam impellens, quae «
congemiscit et parturit usque adhuc » (Rom 8,22), ad metam usque
propriae redemptionis. Huius itineris potest habere homo obscuriorem dumtaxat
intuitum; eius vero computationem habent et certitudinem Christiani, atque
dominicae diei sanctificatio significans est testificatio quam ipsi dare
iubentur ut hominis tempora semper spe sustineantur.
|