Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

  • Caput V DIES DIERUM DOMINICA PRIMORDIALIS FESTIVITAS, TEMPORIS REVELANS SIGNIFICATIONEM
    • 76
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dominica liturgicum per annum

76. Si quidem Domini dies, hebdomadali sua crebritate, innititur antiquissima Ecclesiae traditione atque Christianis vitale quoddam affert pondus, alius cursus non multo post sese affirmavit: cyclus annuus. Congruit namque menti humanae mos celebrandi anniversarias memorias, adiungendo redeuntibus diebus ac temporibus recordatio eventuum praeteritorum. Quotiens vero de eventis agitur quae de alicuius populi vita decernunt, plerumque fit ut eorum commemoratio festivam excitet affectionem qua molesta dierum similitudo perrumpitur.

Sunt autem principales salutis eventus, quibus Ecclesiae innititur vita, ex Dei consilio arte consociati cum Paschate et Pentecoste, annuis Iudaeorum festivitatibus, in iisque prophetico modo praefigurati. Ab altero saeculo annui Paschatis celebratio a Christianis ipsis, praeter hebdomadalis Paschatis commemorationem, passa est ut maius spatium Christi mortui resuscitatique mysterio ponderando concederetur. Praeparatorio ieiunio praeeunte, per longam vigiliam celebrata et quinquaginta dies prolongata usque ad Pentecosten, festivitas Paschalis, « sollemnitatum sollemnitas » effecta est per praestantiam dies initiationis catechumenorum. Reapse si per baptismum peccato illi moriuntur adque novam resurrectionem resurgunt, hoc ideo accidit quod Iesus « traditus est propter delicta nostra et suscitatus est propter iustificationem nostram » (Rom 4,25; cfr 6,3-11). Intimo dein vinculo coniuncta cum Paschali mysterio, Pentecostes sollemnitas peculiare sibi sumit momentum, cum Spiritus Sancti descensio celebratur in Apostolos cum Maria coniunctos, nec non principium missionis universos ad populos. (120)




120) Cfr Catechismus Catholicae Ecclesiae, 731-732.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License