79. Forma igitur
naturalis apparet dominica dies qua illae liturgici anni sollemnitates
comprehendantur et perficiantur, quarum vis in christiana vita tam magna est ut
Ecclesia statuerit eius efferre momentum obligatione fidelibus imponenda Missam
participandi observandique requietem, etiamsi in mutabiles hebdomadae dies
incidunt. (125) Horum festorum numerus alius fuit aliis temporibus,
inspectis socialibus et oeconomicis societatis condicionibus tum etiam eorum
radicibus in traditione priore ac denuo favore legum civilium. (126)
Sinit vigens
ordinatio canonica et liturgica ut quaeque Episcoporum Conferentia, ponderatis
propriis huius vel illius Nationis adiunctis, numerum dierum de praecepto
minuat. Consilium hac in re, fortasse aliquando captum, oportebit peculiari
Sedis Apostolicae approbatione sanciri, (127) atque, hoc in casu,
celebratio alicuius mysterii Domini sicut Epiphaniae vel Ascensionis, sollemnitatis
Corporis et Sanguinis Christi ad proximum diem dominicum proferenda est
liturgicis ex normis, ne fideles eiusdem mysterii contemplatione destituantur.
(128) Curae similiter erit pastoribus cohortari fideles ut Missae
sacrificio assistant, etiam festivitatibus alicuius momenti per hebdomadam
accidentibus. (129)
|