CONCLUSIO
81. Permagnae revera
spiritales divitiae pastoralesque diei dominicae sunt quemadmodum eam nobis concredidit
traditio. Cum omni summa eius significationum atque applicationum recepta, illa
quadamtenus summarium praebet christianae vitae atque etiam rationem, qua bene
ea ducatur. Intellegitur propterea qua re diei Domini observatio cordi et curae
potissimum Ecclesiae sit ac vera et propria intra ecclesialem disciplinam
maneat obligatio. Verumtamen haec observatio percipi debet prius veluti in
intima ipsa christiana vita insita postulatio quam praeceptum. Maxime quidem
interest ut quisque fidelis sibi persuadeat suam fidem vivere se non posse
plena cum vitae communitatis christianae communicatione nisi conventui
eucharistico dominicali ex more adstet. Si enim illa cultus plenitudo, quem Deo
homines debent, in Eucharistia completur neque similitudinem ulla cum alia
experientia religiosa habet, hoc singulari quadam efficacia exprimitur in
congressu dominicali totius communitatis quae voci Resuscitati convocantis
obtemperat ut ei Verbi sui lumen tribuat suique Corporis nutrimentum tamquam
sacramentalem perpetuum redemptionis fontem. Hoc ex capite scaturiens gratia
homines renovat et vitam et historiam.
|