Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Dies Domini IntraText CT - Text |
|
|
82. Sibi itaque haec omnia ex fide persuadentes, quam comitatur conscientia ipsa patrimonii bonorum positorum humanorum in ritu etiam dominicali, Christiani nostri temporis consistere debent ante provocationes alicuius culturae quae salubriter necessitates requietis liberique temporis complexa est sed eas leviter saepe curat ac nonnumquam oblectamenti formis seducitur quae morali ratione reprehendi possunt. Certissime cum aliis hominibus coniungi se sentit Christianus die hebdomadalis otii fruentibus; eodem tamen tempore plane sibi conscius est tum novitatis tum etiam propriae indolis diei dominicae, cum ad suam totiusque hominum generis celebrandam vocatur salutem. Si enim laetationis ac requietis est dies, hoc inde accidit quod « dies Domini » est, dies videlicet Domini resuscitati.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |