Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

  • CONCLUSIO
    • 83
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

83. Sic sane percepta et impleta dominica dies quodammodo anima evadit reliquarum dierum, ideoque potest Origenis affirmatio adduci qua adseverat « perfectum Christianum... semper esse in eius diebus, semper agere dies dominicas ». (131) Vera schola Dominica est atque continuum ecclesialis paedagogiae iter; cui paedagogiae nihil substitui potest praesertim in hodiernae societatis condicionibus quae vehementius semper partitione signatur nec non pluralismo culturali, quibus singulorum Christianorum fidelitas erga proprias fidei postulationes acriter probatur. Multis etiam in orbis regionibus condicio deprehenditur christianismi « diasporae », quae nempe dispersionis affligitur statu, ubi iam non amplius inter se Christi discipuli sustinere facile consortionem possunt, neque structuris sustentantur culturaeque christianae propriis traditionibus. His in adiunctis vere impeditis ipsa facultas conveniendi dominica die cum universis fidei fratribus et sororibus ac mutuo permutandi fraternitatis donum adiumentum est cui renuntiari non licet.




131) Contra Celsum VIII, 22: SC 150, 222-224.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License