84. Uti vitae
christianae adminiculum, suapte natura adsumit sibi dominica dies auctoritatem
testificationis atque annuntiationis. Dies precationis et communionis et
exsultationis, totam permovet societatem viresque vitae, spei causas circa se
diffundendo. Nuntiat quidem tempus, quod Ille occupat qui Resuscitatus est
historiaeque Dominus, non illusionum nostrarum conditorium esse sed venturi
temporis semper novi incunabula, opportunitatem nempe quae datur ut fugacia
huius vitae momenta in aeternitatis semina transfiguremus. Invitatio est
Dominica ut prorsus prospiciatur; dies est quo Christo ipsi clamat christiana
communitas « Marána tha: veni, Domine! » (1 Cor 16,22). Hac in
spei exspectationisque exclamatione, eadem communitas comitatur sustentatque
hominum spem. Ex una in aliam dominicam diem ipsa a Christo illustrata ad
Dominicam progreditur sine fine caelestium Hierosolymarum, cum suis omnibus
partibus perfecta erit mystica Dei Civitas, quae « non eget sole neque luna, ut
luceant ei, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna eius est Agnus » (Apc
21,23).
|