Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

  • CONCLUSIO
    • 86
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

86. Deprecationi Virginis sanctae actuosam huius Epistulae Apostolicae receptionem apud christianas communitates commendamus. Nihil sane ipsa praecipuis Christi eiusque Spiritus officiis detrahens adest in omni Dominica Ecclesiae. Hoc ipsum Christi mysterium deposcit: quomodo enim Illa, quae Mater Domini est atque Mater Ecclesiae, non peculiari titulo adesse posset eo ipso die qui simul et dies Domini est et dies Ecclesiae?

Fideles qui in dominicali congressione proclamatum audiunt Verbum Virginem Mariam respiciunt ab ea discentes illud idem custodire et suo ponderare in corde (cfr Lc 2,19). Cum Maria sub cruce consistere discunt, ut Patri Christi sacrificium offerant suaeque vitae donum cum eo consocient. Gaudium resurrectionis cum Maria experiuntur, suas faciunt eius voces Magnificat quae inexhaustum divinae misericordiae donum decantant perpetuo in temporis fluxo itinere: « Et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum » (Lc 1,50). Ex Dominica in dominicam diem Mariae vestigia peregrinans premit populus, atque eius maternae preces vehementem insigniter et efficacem reddunt precationem illam, quam ad sanctissimam Trinitatem tollit Ecclesia.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License