3. Praecipuum eius
momentum, quod per annorum duo milia historiae numquam non est agnitum,
Concilium Oecumenicum Vaticanum II vehementer inculcavit: « Mysterium paschale
Ecclesia, ex traditione apostolica quae originem ducit ab ipsa die
Resurrectionis Christi, octava quaque die celebrat, quae dies Domini seu dies
dominica merito nuncupatur ».(5) Paulus VI cum novum Kalendarium
Romanum universale approbaret, Normasque generales Anni liturgici ordinationem
statuentes, rursus extulit hoc momentum.(6) Tertium impendens
millennium credentes adhortatur ut sub Christi lumine historiae perpendant
progressus, simul etiam admonet ut Dominicae significationem novo studio ac
fervore detegant: ipsius videlicet « arcanum », celebrationis eius vim atque ad
christianam humanamque vitam impulsum.
Libentes
nimirum multiplicia magisterii et pastoralium consiliorum incepta
animadvertimus, quae hisce post Concilium annis vos, Fratres in Episcopatu
Venerabiles, tam singuli quam coniuncti, adiuvante valide clero vestro, de hoc
pergravi argumento enucleavistis. Ad limen Magni Iubilaei anni MM vobis has
Apostolicas tradere Litteras quibus in proposito tam vitali vestra sustineatur
pastoralis industria. Simul vero vos, Christifideles omnes carissimi, adloqui
cupimus, dum nos spiritali modo veluti praesentes reddimus singulas apud
communitates ubi quaque dominica die vestris conglobamini cum pastoribus
Eucharistiam celebraturi nec non « Domini diem ». Deliberationes plures ac
sententiae, quibus hae pervaduntur Apostolicae Litterae, maturuerunt dum
episcopali Nos officio Cracoviae perfungeremur ac deinde cum Episcopi Romani
Petrique Successoris in Nos recepissemus ministerium atque Romanae communitatis
paroecias inviseremus, quod diebus plerumque dominicis factum est singulis
liturgici anni temporibus. In his itaque Litteris visum est peropportunum vivam
veluti sermocinationem prorogare quam Nobis placet cum fidelibus ipsis agere,
dum simul dominicae diei significationem vobiscum tractamus ac modos etiam
inculcamus quibus ille verus « Domini dies » traduci possit novis etiam in
aetatis nostrae rerum adiunctis.
|