Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

    • 4
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

4. Neminem profecto praeterit ad recentius usque tempus faciliorem fuisse dominicae diei « sanctificationem », in nationibus christianis frequentem, propter populi participationem ac societatis civilis ordinationem ipsam, quae otium dominicale praestituebat intra normas multiplex feriale opus respicientes. Hodie tamen iisdem in civitatibus, in quibus indoles huius diei festiva sancitur, condicionis socialis atque oeconomicae progressio aliquando publicos mores proindeque Dominicae figuram penitus mutavit. Consuetudo hinc late affirmata est « exeuntis hebdomadae », quae uti hebdomadale requietis tempus accipitur fortasse etiam procul a communi habitatione transigendum crebriusque communicatione distinctum rerum culturalium, politicarum, ludicrarum, quarum celebratio saepius festivos incidit in dies. De eventu sociali agitur atque culturali qui solida etiam prae se fert elementa prout scilicet conducere aliquid potest ad hominum ipsorum vitaeque socialis totius progressum, veris observatis vitae bonis. Non soli requietis et otii sic respondetur necessitati sed etiam postulationi ut « festum celebretur » quae ipsi innata est homini. Dolendum quidem est quod, quotiens pristinum suum sensum amittit Dominica atque in simplicem « hebdomadae exitum » recidit, fieri nimirum tunc potest ut homines, etiam festive vestiti, celebrare festum revera nequeant, quoniam orbe tam angusto clauduntur unde eis caelum conspicere iam non liceat.(7) Utcumque est, a Christi discipulis petitur ne Dominicae celebrationem, quam veram esse oportet Domini diei sanctificationem, cum « hebdomadae exitu » confundant qui plerumque velut intervallum otii aut effugii accipitur. Ad hoc enim vera spiritalis postulatur maturitas qua Christiani adiuventur ut « sui ipsi sint », cum fidei dono prorsus consentientes paratique etiam ad spem testificandam quae in eis est (cfr 1 Pe 3,15). Necessario hoc secum altiorem Dominicae infert intellectum, ut recte illa dies vivatur etiam rebus in adversis, cum animo erga Spiritum Sanctum omnino docili.




7) Cfr Nota pastoralis Conferentiae Episcoporum Italiae « Il giorno del Signore » (15 Iulii 1984), 5: Ench. CEI 3, 1398.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License