Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Dies Domini IntraText CT - Text |
|
|
5. Hoc in prospectu rerum condicio praebetur admodum varia. Ex una enim parte exemplum eminet iuniorum Ecclesiarum quarundam, quae quanto ardore Dominicalis celebratio animari possit tam in urbibus quam in dissitissimis oppidulis ostendunt. Ex altera vero parte, propter memoratas superius difficultates sociologicas atque etiam fortasse propter deficientes magnos fidei stimulos, aliis in regionibus admodum exigua quota pars Dominicalis liturgiae participum refertur. In multorum Christifidelium animo non tantum sensus praestantiae Eucharistiae minui videtur, sed etiam ipsius officii gratiarum Domino referendarum eiusque implorandi cum aliis simul intra ecclesialem communitatem. Huc etiam accedit quod non modo in missionum Nationibus verum etiam antiquae evangelizationis propter sacerdotum paucitatem Eucharistica celebratio diebus dominicis in singulis communitatibus certo provideri non potest.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |