7. Probe quidem
intellegitur sanctificandae Dominicae officium, praesertim Eucharistiae
celebratione atque requie laetitia christiana fraternitateque plena, si
multiplices huius diei rationes et aspectus percipiuntur, quibus Nos his in
Litteris animum intendemus.
Dies enim est
quae consistit in ipsa media vitae christianae parte. Si iam inde a
Pontificatus Nostri principio numquam iterare destitimus: « Nolite timere! Quin
immo, portas Christo ipsi aperite! »,(9) omnes hodie incitare
vehementer cupimus ut rursus dominicam diem inveniant: Tempus vestrum
Christo ne dubitaveritis devovere! Ita, tempus nostrum Christo aperiamus
quod ipse illuminet vicissim atque ordinet. Ille enim temporis cognoscit secretum
et aeterni aevi etiam arcanum, nobisque propterea « diem suum » tamquam semper
novum amoris sui donum concredit. Huius diei nova inventio est gratia quaedam
omnino imploranda, non solum ut propriis fidei postulatis prorsus satis fiat,
sed etiam ut solidioribus desideriis uniuscuiusque hominis reapse respondeatur.
Concessum Christo tempus numquam est
spatium perditum, verum potius intervallum lucrifactum ad necessitudines inter
homines vitamque nostram funditus humanam reddendam.
|