Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

  • Caput I DIES DOMINI OPERIS CONDITORIS CELEBRATIO
    • 8
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput I

DIES DOMINI

OPERIS CONDITORIS CELEBRATIO

« Omnia per ipsum facta sunt » (Io 1,3)

8. Christiana in vita dominica dies paschalis ante omnia est celebritas, Christi resuscitati gloria penitus perlustrata. « Novae creationis » est celebratio. Verum haec eius indoles si altius percipitur, iam seiungi non posse videtur a nuntio quem Sacrae Scripturae a primis suis paginis nobis de consilio Dei in condendo orbe praebent. Si enim constat Verbum carnem esse in « plenitudine temporis » (Gal 4,4) factum, haud minus verum est originem eum esse atque rerum omnium finem propter suum ipsius mysterium uti aeterni Patris Filii. Sui in Evangelii prooemio hoc affirmat Ioannes: « Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est » (1,3). Illud pariter Paulus Colossensibus scribens effert: « In ipsum condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia [...]. Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt » (1,16). In mysterio Paschali haec actuosa Filii praesentia in creativo Dei opere plene patescit, cum Christus resurgens a mortuis « primitiae dormientium » (1 Cor 15,20) novam creaturam induxit et opus incepit quod sui gloriosi reditus tempore consummabit « cum tradiderit regnum Deo et Patri [...], ut sit Deus omnia in omnibus » (1 Cor 15,24.28).

Iam igitur in ipso creationis diluculo hoc « munus cosmicum » Christi complectebatur Dei consilium. Haec Christocentrica species, in totum temporis spatium proiecta, aderat in laeto Dei conspectu cum ab omni suo cessans opere « benedixit... diei septimo et sanctificavit illum » (Gn 2,3). Secundum sacerdotalem auctorem primae Biblicae narrationis rerum creationis, nascebatur iam tum « sabbatum », quod primum tantopere signat Foedus ac quadamtenus sacrum novi ultimique Foederis praenuntiat diem. Idem autem argumentum « requietis Dei » (cfr Gn 2,2) atque item oblatae Exodi populo quietis per gressum in promissam terram (cfr Ex 33,14; Dt 3,20; 12,9; Ios 21,44; Ps 95[94],11) Novo in Testamento nova repetitur sub luce, quae scilicet est illius « sabbatismi » (cfr Heb 4,9) quem Christus sua ipse resurrectione intravit et ut intret vocatur populus Dei vestigiis progrediens eius uti Filii oboeditionis (cfr Heb 4,3-16). Rursus proinde necesse est magna creationis percurratur pagina altiusque « sabbati » perpendatur theologia, ut Dominica ipsa penitus comprehendatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License