Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

  • Caput I DIES DOMINI OPERIS CONDITORIS CELEBRATIO
    • 9
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

« In principio creavit Deus caelum et terram » (Gn 1,1)

9. Poeticum narrationis genus apud Genesim probe refert admirationem quam homo ante rerum creatarum immensitatem constitutus percipit nec non affectionem adorationis inde manantis erga Illum qui universa ex nihilo eduxit. De quadam descriptione agitur amplissimae significationis religiosae, de carmine ad universitatis Conditorem, qui unicus indicatur Dominus adversus crebra invitamenta ut mundus ipse divinus habeatur. Canticum simul est de rerum bonitate, potenti misericordique Dei manu effectarum.

« Et vidit Deus quod esset bonum » (Gn 1,12 etc.) hic reciprocans versus qui narrationem pervadit, in cuncta universitatis rerum elementa lucem bonam conicit, dum eodem tempore introspici sinit regulam illam arcanam qua eadem universitas proprie recteque comprehendatur atque forsitan etiam reficiatur: eatenus orbis est bonus quatenus suam ad originem adhaerescit, denuoque bonus evadit, postquam peccato est deformatus, si adiuvante gratia ad Eum revertitur qui illum condidit. Haec, ut patet, ratiocinatio non recta via tangit res inanimes ipsaque animalia, verum homines quibus incomparandum libertatis donum sed etiam periculum est concessum. Praeposita creationis narratione, claram in lucem proferunt Biblia permovens illud discrimen inter hominis magnitudinem, Dei ad imaginem et similitudinem creati, et ipsius prolapsionem, qua in mundo obscura peccati ac mortis aperta est scaena (cfr Gn 3).




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License