Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

  • Caput I DIES DOMINI OPERIS CONDITORIS CELEBRATIO
    • 10
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

10. Prout e Dei manibus prodiit cosmos, ita eius pariter bonitatis gerit vestigium. Venustus est orbis, dignusque etiam admiratione et perfruitione, verum colendus est et enucleandus. Operis Dei « consummatio » hominis operibus mundum ipsum recludit: « complevitque Deus die septimo opus suum, quod fecerat » (Gn 2,2). Per anthropomorphicam hanc « operis » divini commemorationem non modo lucis radium pandunt nobis Biblia in arcanam illam necessitudinem inter Creatorem creatumque mundum, sed proprium munus item collustrat quod habet homo erga totum orbem. Dei « opus » exemplum quadamtenus hominibus praebet. Non destinantur enim dumtaxat qui mundum incolant, verum « construant » quoque et sic Dei « cooperatores » fiant. Prima Genesis capita, quemadmodumLitteris in Encyclicis Laborem exercens scripsimus, aliquo modo primum efficiunt « evangelium laboris ».(10) Quam veritatem Concilium Oecumenicum Vaticanum II similiter inculcavit: « Homo enim, ad imaginem Dei creatus, mandatum accepit ut, terram cum omnibus quae in ea continentur sibi subiciens, mundum in iustitia et sanctitate regeret utque, Deum omnium Creatorem agnoscens, seipsum ac rerum universitatem ad Ipsum referret ita ut rebus omnibus homini subiectis, admirabile sit nomen Domini in universa terra ».(11)

Mirabilis omnino eventus progrentis scientiae et technicae artis et culturae propriis in diversis affirmationibus — qui progressus velocior usque fit atque hodie etiam vertiginosusfructus est, in orbis nostri annalibus, illius vocationis qua viro ac mulieri Deus officium concredidit onusque simul terram replendi eamque proprio sudore sibi subiciendi, observata tamen lege divina.




10) N. 25: AAS 73 (1981), 639.



11) Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 34.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License