Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

  • Caput I DIES DOMINI OPERIS CONDITORIS CELEBRATIO
    • 11
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

« Shabbat »: laeta Creatoris quies

11. Si homini prima in Genesis pagina exemplo est Dei « opus », tantundem est etiam ipsius « quies »: « Complevitque Deus die septimo opus suum« (Gn 2,2). Hic quoque ante anthropomorphismum consistimus qui nuntio fecundo praestat.

Dei enim requies non potest communiter accipi velut genus quoddam Dei « otii ». Creativus enim actus, qui totius causa est rerum universitatis, revera perpetuus est, suapte natura numquam operari Deus cessat, perinde ac studet Iesus ipse memorare proprie de sabbati praecepto eloquens: « Pater meus usque modo operatur, et Ego operor » (Io 5,17). Septimi diei quies non otiantem indicat Deum, sed plenitudinem extollit operis effecti ac veluti moram Dei edicit ante opus « valde bonum » (cfr Gn 1,31) ipsius e manibus profectum, ut ad illud convertere possit oculos laetantis voluptatis plenos: qui oculi sunt ideo « contemplativi », qui iam non ad nova incepta vergunt sed de pulchritudine rerum perfectarum potius laetantur; hi quidem oculi in omnes intenduntur res, at in hominem particulatim totius creaturae apicem. Hic prospectus est, in quo quadamtenus iam licet dynamicam introspicere vim « sponsalem » illius necessitudinis quam instituere Deus cupit cum creatione suam ad imaginem condita et quam incitat ut secum amoris foedus ineat. Et hoc illud est quod postea paulatim effecturus exit, in toto illo salutis prospectu omnibus hominibus exhibito, per salutiferum foedus cum Israele statutum in Christoque deinde consummatum: Verbum ipsum incarnatum ex dono eschatologico Sancti Spiritus atque ipsius Ecclesiae constitutione veluti sui corporis suaeque sponsae, misericordiae donum atque amoris Patris propositum hominibus universis erit praebiturum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License