Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

  • Caput I DIES DOMINI OPERIS CONDITORIS CELEBRATIO
    • 12
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

12. Distinctio in Creatoris consilio consistit, at simul etiam solida coniunctio, ordinis creationis et ordinis salutis. Iam illud in Vetere Testamento effertur cum mandatum super « shabbat » refertur non modo ad arcanam illam Dei « requiem » post dies actionis creatricis (cfr Ex 20,8-11), sed etiam ad salutem Israeli ab eo adlatam in liberatione ex Aegyptia servitute (cfr Dt 5,12). Qui septimo die requiescit suam laetans ob creaturam Deus, idem gloriam suam propriis filiis a pharaonis oppressione liberandis demonstrat. Utroque enim in casu secundum prophetis gratissimam imaginem dici ille potest se sponsum coram sponsa exhibere (cfr Os 2,16-24; Ier 2,2; Is 58,4-8).

Ut quis autem ad penetralia illius « shabbat », quae est Dei « quies », pertingat, perinde ac nonnulla ipsius Hebraicae traditionis suadent elementa,(12) sponsalem percipiat oportet ardorem qui ab Vetere ad Novum Testamentum necessitudinem Dei designat proprium ad populum. Illum declarat, verbi causa, mirifica haec Osee pagina: « Et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et volucre caeli et cum reptili terrae; et arcum et gladium et bellum conteram de terra et cubare eos faciam confidenter. Et sponsabo te mihi in sempiternum; et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio et misericordia et miserationibus. Et sponsabo te mihi in fide, et cognosces Dominum » (2,20-21).




12) Interpretantur fratres nostri Hebraei sabbatum ex spiritali doctrina « nuptiarum », prout verbi causa ex locis elucet Genesis Rabbah X,9 et XI,8 (cfr J. Neusner, Genesis Rabbah, vol. I, Atlanta 1985, 107 et 117). Affectionis etiam nuptialis est carmen Leka dôdi: « Laetabitur de te Deus tuus, ut cum sponsa sponsus laetatur [...]. In medium tui populi praedilecti fidelium veni o sponsa, shabbat regina » (Preghiera serale del sabato, curante A. Toaff, Roma 1968-69, 3).






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License