Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

  • Caput I DIES DOMINI OPERIS CONDITORIS CELEBRATIO
    • 13
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

« Et benedixit Deus diei septimo et sanctificavit illum » (Gn 2,3)

13. De sabbato igitur praeceptum, quod primo in Foedere Dominicam novi aeternique Foederis praeparat, radices in altissimo Dei proposito habet. Hanc ipsam ob causam non prope dumtaxat mandata culturalia ponitur sicut tot in aliis fit praeceptis, verum intra Decalogum, nempe « decem verba » quae vitae moralis quasi columnas designant, ubique in hominis corde inscriptae. Hoc suscipiens mandatum in prospectu fundamentorum ethicae doctrinae, Israel ac deinde Ecclesia indicant se respicere illud non quandam regulam simplicem alicuius disciplinae religiosae pro communitate, sed praecipuam et irrevocabilem coniunctionis cum Deo significationem iam biblica revelatione nuntiatae et expositae. Hoc in rerum prospectu denuo Christianis reperiendum est hodie illud praeceptum. Si suapte natura congruit cum humana requietis necessitate, ex fide tamen altior eius sensus deducatur oportet ne commune consuetumque fiat neve prodatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License