Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

  • Caput I DIES DOMINI OPERIS CONDITORIS CELEBRATIO
    • 14
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

14. Quietis itaque dies idcirco ante omnia talis est quod dies est a Deo « benedictus » ab Eoque « sanctificatus » scilicet ab aliis diebus segregatus ut inter omnes « dies sit Domini ».

Plene ut haec « Sabbati sanctificatio » comprehendatur in priore biblica creationis narratione, necesse est tota inspiciatur contexta oratio, unde luculenter constat quo pacto omnia, nihilo excepto, ad Deum sint reducenda. Tempora et spatia ad Eum pertinent. Non unius dumtaxat diei Deus est, sed omnium hominis dierum Deus.

Si itaque septimum diem peculiari benedictione « sanctificat » eumque insigniter « suum diem » efficit, hoc intelligi oportet intra dynamicum cursum totius dialogi de foedere, immo vero ipsius dialogi « sponsalis ». Amoris enim diverbium est quod numquam interpellatur, neque tamen unius tantum sonitus est: enodatur enim variis amoris numeris et sonis, ab ordinariis atque indirectis declarationibus usque ad intentissimas quas verba Scripturae proindeque testimonia tot mysticorum describere non dubitant imaginibus ex amoris nuptialis experimento deductis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License