«
Recordandum » ad « sanctificandum »
16. Decalogi
mandatum quo Deus Sabbati observationem iniungit prae se fert, in Libro Exodi,
propriam quandam formulam: « Memento, ut diem Sabbati sanctifices » (20,8). Et ulterius textus inspiratus rationem subministrat
memorando Dei operam: « Sex in diebus fecit Dominus caelum et terram et mare
omnia quae in eis sunt, et requievit in die septimo. Idcirco benedixit Dominus diei
Sabbati et sanctificavit eum » (v. 11). Priusquam quid faciendum
imponatur, designat mandatum aliquid recordandum. Memoria magni illius
principalisque Dei operis quod est creatio monet ut renovetur. Haec memoria
totam hominis religiosam vitam pervadere debet ut tandem in illum conveniat
diem quo homo ad requiescendum vocatur. Propriam ita significationem
sacram quies sibi sumit: monetur fidelis non solum ut requiescat sicut
Deus requievit, verum etiam ut requiescat in Domino, ad eum totam
referens creaturam in laude, in gratiarum actione, in filiali coniunctione ac
sponsali amicitia.
|