Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

  • Caput II DIES CHRISTI DIES DOMINI RESUSCITATI ATQUE SPIRITUS DONUM
    • 20
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

20. Ad Evangelii concordem testificationem, Iesu Christi ex mortuis resurrectio « prima sabbatorum » accidit (Mc 16,2.9; Lc 24,1; Io 20,1). Hoc ipso die Emmaus discipulis Resuscitatus est manifestatus (cfr Lc 24,13-35) atque undecim Apostolis, simul congregatis, apparuit (cfr Lc 24,36; Io 20,19). Post dies octo — sicut Ioannis Evangelium testatur (cfr 20,26) — discipuli iterum congregati erant, cum eis apparuit Iesus effecitque ut a Thoma agnosceretur, passionis signa ostendens. Dominica fuit dies quoque Pentecostes, prima dies octavae hebdomadis post Iudaeorum pascha (cfr Act 2,1), cum per Spiritus Sancti effusionem promissum adimpletum est quod Christus Apostolis post resurrectionem fecerat (cfr Lc 24,49; Act 1,4-5). Illa fuit dies primi nuntii ac primorum baptismatum: Petrus coadunatae turbae Christum surrexisse proclamavit atque nonnulli, « recepto sermone eius, baptizati sunt » (Act 2,41). Fuit epiphania Ecclesiae, quae ut populus manifestata est, in quem in unitate, praeter omnes diversitates, Dei filii dispersi confluunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License