Prima
hebdomadis dies
21. Hoc super
fundamentum, ab apostolicis inde temporibus, « prima sabbatorum dies », prima
hebdomadis, ipsam Christi discipulorum vitam modulari coepit (cfr 1 Cor
16,2). « Prima post sabbatum dies » fuit
quoque dies quo Troados fideles « ob fractionem panis » conveniebant, cum Paulus
discedens eos allocutus est ac miraculum patravit, ut Eutychum iuvenem ad vitam
revocaret (cfr Act 20,7-12). Apocalypsis liber usum testatur hanc primam
hebdomadis diem appellandi dominicam diem (cfr 1,10). Haec iam una est ex notis
qua Christiani ab iis qui circa sunt dignoscuntur. Id animadvertit ab ineunte
usque secundo saeculo Bitiniae procurator, Plinius Iunior, Christianorum
consuetudinem referendo « quod essent soliti stato die ante lucem convenire
carmenque Christo quasi deo dicere ».(19) Verumtamen, cum Christiani «
diem Domini » enuntiarent, huic vocabulo illam plenam tribuebant
significationem, quae a paschali nuntio manat: « Dominus est Iesus Christus » (Philp
2,11: cfr Act 2,36; 1 Cor 12,3). Eodem titulo compellabatur
Christus quo Septuaginta interpretabantur, in Veteris Foederis revelatione, Dei
nomen proprium, IHWH, quod nefas erat enuntiare.
|