Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

  • Caput II DIES CHRISTI DIES DOMINI RESUSCITATI ATQUE SPIRITUS DONUM
    • 23
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Progrediens a sabbato seiunctio

23. Hanc quidem novitatem ecfert primorum saeculorum catechesis, quae operam dabat ut dominica pro Hebraeorum sabbato proprium haberet statum. Sabbati die Hebraeorum erat ad synagogam convenire et ab opere cessare, prout Lex imperabat. Apostoli, atque sanctus Paulus potissimum, ad synagogam itare primo quidem tempore perrexerunt ut Iesum Christum nuntiarent, « voces Prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur » (Act 13,27) explicantes. Nonnullis in communitatibus animadverti poterat una simul sabbatum conservatum et dominicam celebratam. Mature tamen duo dies mox magis magisque praecise separari coepti sunt, praesertim ut illis urgentibus Christianis obsisteretur, qui, ex Iudaismo oriundi, ad antiquae Legis institutorum observantiam inclinabant. Sanctus Ignatius Antiochenus scribit: « Si igitur qui vetustis litteris scripturisque versati sunt ad novitatem spei venerunt iam sabbatum non observantes, sed secundum diem Domini viventes, ex quo die per eum eiusque mortem nostra est orta vita [...], quod est mysterium ex quo fidem recepimus et in quo consistimus ut veri putemur Christi discipuli, nostri unius Magistri, quomodo nos poterimus vivere sine ipso, quem etiam prophetae ut praeceptorem opperiebantur cuius servi cum essent Spiritu? ».(21) Atque sanctus Augustinus ex parte sua dicit: ideo etiam Dominus « diem in sua resurrectione signavit, qui post diem passionis eius tertius, in numero autem dierum post sabbatum octavus est, idemque primus ».(22) Dominicae ab Hebraeorum sabbato separatio in ecclesiali conscientia magis ac magis roboratur, at quibusdam historiae in aetatibus, cum festivae quieti nimis ponderis tribuatur, quaedam ad Domini diei « sabbatizationem » inclinatio inducitur. Haud quaedam Christianorum defuerunt partes, penes quas sabbatum et dominica veluti « duo dies fratres » (23) sunt servati.




21) Ad Magnesios 9, 1-2: SC 10, 88-89.



22) Sermo 8 in octava Paschatis ad infantes 4: PL 46, 841. Haec « primi diei » dominicae natura in Calendario liturgico Latino omnino exstat, ubi dies Lunae secunda feria appellatur, dies Martis tertia feria et ita porro. In Lusitano sermone verba similia reperiuntur.



23) S. Gregorius Nyssenus, De castigatione: PG 46, 309. In Maronitica quoque liturgia nexus extollitur inter sabbatum et dominicam, a « Sabbati Sancti mysterio » sumpto initio (cfr M. Hayek, Maronite (Eglise), in Dictionnaire de spiritualité, X (1980), 632-644).






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License