Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

  • Caput II DIES CHRISTI DIES DOMINI RESUSCITATI ATQUE SPIRITUS DONUM
    • 24
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Novae creationis dies

24. Dominicae christianae cum sabbati specie comparatio, Veteris Foederis propria, theologicas quoque magni momenti inquisitiones concitavit. In propatulo potissimum singularis nexus positus est qui inter resurrectionem et creationem intercedit. Sponte enim christiana vestigatio resurrectionem, quae « prima sabbatorum » evenit, cum prima die illius universalis hebdomadis (cfr Gn 1,12,4) iugavit, ad quam Genesis liber creationis eventum modulatur: est dies creationis et lucis (cfr 1,3-5). Vinculum hoc ad resurrectionem intellegendam tamquam novae creationis initium alliciebat, cuius Christus gloriosus fuit primitiae, cum sit ille « primogenitus omnis creaturae » (Col 1,15), etiam « primogenitus ex mortuis » (Col 1,18).




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License