Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

  • Caput II DIES CHRISTI DIES DOMINI RESUSCITATI ATQUE SPIRITUS DONUM
    • 27
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Christi-lucis dies

27. Hoc Christocentrico in prospectu, alia symbolica vis percipitur quam credentium cogitatio pastoralisque usus diei Domini tribuerunt. Etenim, prudens pastoralis institutio Ecclesiae suasit ut dominicae beneficio nota illa « diei solis », qua hunc diem vocitabant Romani quaeque quibusdam in loquelis huius aetatis adhuc exstat,(29) christiana redderetur, cum fideles a blandimentis abstraherentur illarum religionum, quae solem putabant deum, huiusque diei celebratio ad Christum, humanitatis verum « solem », dirigeretur. Sanctus Iustinus, ethnicos alloquens, usitata verba adhibet ut significet Christianos coadunari « solis — ut diciturdie »,(30) sed relata haec locutio novum sensum, vere evangelicum, inter fideles iam adepta est.(31) Christus namque lux est mundi (cfr Io 9,5; cfr etiam 1,4-5.9), atque dies quo eius resurrectio commemoratur fere est perennis repercussio, in hebdomadali temporis modulatione, huius epiphaniae gloriae ipsius. Dominicae argumentum, diei scilicet collustrati gloria Christi de morte triumphantis, in Liturgia quoque horarum plane conspicitur,(32) quod potissimum extollitur, in nocturna vigilia quae apud orientales liturgias, dominicam praeparat atque immittit. Hac die sese congregans, Ecclesia, a generatione in generationem, ipsum Zachariae stuporem adipiscitur, cum ad Christum oculos convertit, qui ab ea declaratur « sol oriens ex alto, illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent » (Lc 1,78-79), atque eodem exilit gaudio quo gavisus est Simeon, cum accipit in ulnas divinum Puerum, qui venit sicut « lumen ad revelationem gentium » (Lc 2,32).




29) Sic Britanni Sunday et Germani Sonntag dicunt.



30) Apologia I, 67: PG 6, 430.



31) Cfr S. Maximus Taurinensis, Sermo 44, 1: CCL 23, 178; ID., Sermo 53, 2: CCL 23, 219; Eusebius Caesariensis, Comm. in Ps 91: PG 23, 1169-1173.



32) Cfr hymnus ad Laudes Dominicarum temporis ordinarii: Dies aetasque ceteris octava splendet sanctior in te quam, Iesu, consecras primitiae surgentium (I hebd.); etiam: Salve dies, dierum gloria, dies felix Christi victoria, dies digna iugi laetitia dies prima. Lux divina caecis irradiat, in qua Christus infernum spoliat, mortem vincit et reconciliat summis ima (II hebd.). Similes locutiones inveniuntur in hymnis quos Liturgia Horarum recepit variis in vernaculis sermonibus.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License