Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

  • Caput II DIES CHRISTI DIES DOMINI RESUSCITATI ATQUE SPIRITUS DONUM
    • 28
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Doni Spiritus dies

28. Lucis dies, dominica, Spiritu Sancto spectato, « ignis » dies dici etiam potest. Lux enim Christi arte cum Spiritus « igne » nectitur, atque utraque imago dominicae christianae designat sensum.(33) Paschali vespera Apostolis apparens, Iesus insufflavit in eos et dixit: « Accipite Spiritum Sanctum. Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt » (Io 20,22-23). Spiritus effusio magnum fuit donum, quod Resuscitatus ipsa paschali dominica discipulis dedit. Dies quoque dominica fuit, cum quinquaginta diebus post resurrectionem, Spiritus in Apostolos cum Maria congregatos tamquam « spiritus vehemens » atque « ingnis » cum potentia descendit. Pentecostes non modo est primigenius eventus, sed mysterium quod continenter Ecclesiam animat.(34) Si quidem hic eventus praestans suum tempus liturgicum in annua celebratione obtinet qua « magna dominica » (35) concluditur, is suum propter cum paschali mysterio vinculum cuiusque dominicae alto sensui insertus quoque manet. « Hebdomadis Pascha » quodam modo sic « Pentecoste hebdomadis » fit, qua Christiani denuo laetum Apostolorum cum Resuscitato occursum experiuntur, dum se Spiritus afflatu animari patiuntur.




33) Clemens Alexandrinus, Stromata VI, 138, 1-2: PG 9, 364.



34) Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Deminum et vivificantem (18 Maii 1986), 22-26: ASS 78 (1986), 829-837.



35) Cfr Athanasius Alexandrinus, Epistulae heortasticae 1, 10: PG 26, 1366.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License