Fidei
dies
29. Has propter rationes quibus denotatur,
dominica ostenditur dies fidei praestans. In eo Spritus Sanctus, viva
Ecclesiae « memoria » (cfr Io 14,26), primam Resuscitati manifestationem
quandam reddit eventum qui in ipso « hodie » cuiusque Christi discipuli
renovatur. Pro eo stantes, in domincali
conventu, fideles sicut Thomas apostolus se compellari sentiunt: « Infer
digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum,
et noli esse incredulus sed fidelis! » (Io 20,27). Utique, dominica est fidei dies.
Hoc confirmatur eo quod eucharistica dominicae liturgia, sicut praeterea
sollemnitatum liturgicarum, fidem profitendam secum fert. « Symbolum
Apostolorum » dictum vel cantatum, baptismalem paschalemque dominicae indolem
patefacit, illum efficiendo diem quo, peculiari titulo, baptizatus suam Christo
eiusque Evangelio adhaesionem renovat in baptismi promissorum iterum concitata
conscientia. Verbum accipiens et Domini Corpus suscipiens, ipse Iesum resuscitatum
contemplatur, qui adest in « sanctis signis », atque cum Thoma confitetur: «
Dominus meus et Deus meus! » (Io 20,28).
|