Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

  • Caput II DIES CHRISTI DIES DOMINI RESUSCITATI ATQUE SPIRITUS DONUM
    • 30
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dies quo carere non possumus

30. Quocirca tandem intellegitur cur, nostrae aetatis quoque consideratis difficultatibus, huius diei proprietas servari ac potissimum teneri penitus debeat. Orientis quidam scriptor ineuntis III saeculi narrat in omnibus regionibus fideles iam tum celebrare ex more dominicam.(36) Libera consuetudo exinde norma facta est, quam lex sanxit: dies Domini historiam modulatus est duorum milium annorum Ecclesiae. Quin cogitemus eum futuro quoque de tempore pergere? Difficultates, quae nostra aetate haud expeditius reddere possunt dominicale officium implendum, Ecclesiam reperiunt sensibilem atque materno ex more de filiorum condicionibus sollicitam. Ipsa potissimum animadvertit se ad novam catecheticam pastoralemque operam vocari, ut nemo eorum, in suetis vitae condicionibus, copioso gratiarum fluxu careat quem diei Domini celebratio secum fert. Eadem mente permotum, suam sententiam proferens de quibusdam consiliis, quae Calendarii reformationem prae Calendariorum civilium systematum mutationibus afficiebant, Concilium Oecumenicum Vaticanum II hoc declaravit: « iis tantum Ecclesia non obsistit, quae hebdomadam septem dierum cum dominica servant et tutantur ».(37) Tertio millennio adveniente, dominicae christianae celebratio, pro eo quod significat et rationibus quas secum fert, fundamentis ipsis fidei spectatis, identitatis christianae peculiare quiddam perstat.

 




36) Cfr Bardesanes, Dialogus de fato 46: PS 2, 606-607.



37) Const. de sacra liturgia Sacrosanctum Concilium, Appendix: de Calendario recognoscendo declaratio.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License