Caput III
DIES
ECCLESIAE
EUCHARISTICA COADUNATIO DOMINICAE COR
Resuscitati
praesentia
31. « Ego
vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi » (Mt
28,20). Quod Christus pollicitus est id ab Ecclesia usque auditur velut arcanum
quoddam fecundum eiusdem vitae ipsiusque spei fons. Si dominica est dies
resurrectionis, ipsa non est memoria tantum praeteriti eventus: vivae
Resuscitati praesentiae inter suos est celebratio.
Ut haec
praesentia enuntietur congruenterque vivatur, non sufficit Christi discipulos
personaliter precari atque intus recordari, in cordis recessu, Christi mortem
ac resurrectionem. Quotquot namque baptismi gratiam receperunt, haud ut
individui salvati sunt, sed ut Corporis mystici membra, quae Dei Populum
participant.(38) Magni momenti est eos convenire, ut plene Ecclesiae
identitatem ostendant, ecclesian, coadunationem siliet fatam a Domino
resusitato qui suam tradidit yitam ut « filios Dei, qui erant dispersi,
ongregaret in unum » (Io 11,52). Ipsi « unum » facti sunt in Cristo (cfr
Gal 3,28), per Spiritus donum. Haec unitas exterius manifestatur, cum
Christiani congregantur: tum ipsi plane fiunt conscii atque mundo testantur se
redemptorum esse populum, qui constat « ex omni tribu et lingua et populo et
natione » (Apc 5,9). In Christi discipulorum conventu per temporis
spatium primae christianae communitatis effigies continuatur, quam magnifice in
Actibus Apostolorum pinxit Lucas, cum primi baptizati, ait ille, « erant...
perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione, in fractione panis et
orationibus » (2,42).
|