33. Etenim in Missa ipsa
dominicali Christiani summopere denuo percipiunt quod paschali vespera Apostoli
sunt experti, cum Resuscitatus illis una congregatis apparuit (cfr Io
20,19). In parvo illo discipulorum manipulo, Ecclesiae nempe primitiis,
cunctorum temporum quodammodo Dei populus aderat. Per eorum testificationem in
omnes fidelium generationes Christi salutatio insilit, messianici doni pacis
dives, quam suo sanguine emit quamque una cum suo Spiritu donavit: « Pax vobis!
». Quod Christus « post dies octo » (Io 20,26) revertit ad eos, id
radicitus significare et figurare potest usum communitatis christianae
conveniendi octavo quoque die, « Domini die » vel dominica, ut fidem erga eius
resurrectionem profiteretur atque ab eo promissae beatitudinis fructus
perciperet: « Beati, qui non viderunt et crediderunt! » (Io 20,29).
Artus hic inter Resuscitatum manifestatum et Eucharistiam nexus Lucae Evangelio
delineatur, dum de duobus discipulis Emmaus dicit, quibus Christus ipse
comitatus est, cum eos ad Verbum intellegendum dirigeret ac demum cum eis
discumberet. Ii eum agnoverunt cum «
accepit panem et benedixit ac fregit » (24,30) et porrexit illis ». Iesu gestus
hac in narratione iidem sunt quos ipse in Novissima Cena gessit, cum luculenta
sit « fractionis panis » denotatio, quemadmodum in prima Christianorum progenie
nominabatur Eucharistia.
|