Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Dies Domini

IntraText CT - Text

  • Caput III DIES ECCLESIAE EUCHARISTICA COADUNATIO DOMINICAE COR
    • 35
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Ecclesiae dies

35. Dies Domini sic etiam dies Ecclesiae revelatur. Tum intellegitur cur celebrationis dominicalis communitaria ratio, pastorali re spectata, valde aestimari debeat. Sicut alias memoravimus, complures inter operas quas paroecia agit, « nulla est tam vitalis vel institutoria quam dominicalis celebratio diei dominici eiusque Eucharistiae ».(46) Hoc sensu Concilium Oecumenicum Vaticanum II necessitatem confirmat operam dandi ut « sensus communitatis paroecialis, imprimis vero in communi celebratione Missae dominicalis, floreat ».(47) Eiusdem sententiae sunt liturgica consilia subsequentia, quippe quae postulent ut die dominica ac festis diebus eucharisticae celebrationes, quae generatim in aliis templis oratoriisque aguntur, cum paroecialis templi celebrationibus componantur, et hoc quia « Sensum communitatis ecclesialis, qui speciali modo in communi celebratione Missae diei dominicae nutritur et exprimitur, foveri decet cum circa Episcopum, praesertim in ecclesia cathedrali, tum in coetu paroeciali, cuius pastor vices Episcopi gerit ».(48)




46) Ioannes Paulus II, Allocutio ad tertium Foederatarum Civitatum Americae Septentrionalis Episcoporum coetum (17 Maii 1998), 4: L'Osservatore Romano, 18 Martii 1998, 4.



47) Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 42.



48) S. Congr. Rituum, Instr. de cultu mysterii eucharistici Eucharisticum mysterium (25 Maii 1967), 26: AAS 59 (1967), 555.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License