Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Dies Domini IntraText CT - Text |
|
|
Venerabiles
in Episcopatu ac Presbyteratu Fratres, 1. Dies domini — a temporibus iam apostolicis est definita Dominica(1) — per Ecclesiae aetates singulari semper est respecta honore cum suapte natura ipsi adhaerescat mysterii christiani essentiae. Christi namque resurrectionis diem per temporis hebdomadam revocat Dominica. Hebdomadis Pascha est, quo Christi de peccato morteque celebratur victoria, primae creationis consummatio in illo, atque « principium novae creaturae » (cfr 2 Cor 5,17). Dies adorantis grataeque evocationis est illius diei quo orbis est conditus atque simul, actuosa in spe, praevia figura « novissimi diei », cum in gloria reveniet Christus (cfr Act 1,11; 1 Thess 4,13-17) et nova fient omnia (cfr Ap 21,5). Probe ideo dominicae diei Psalmistae congruit exclamatio: « Haec est dies, quam fecit Dominus: exsultemus et laetemur in ea » (Ps 118 [117], 24). Haec ad laetandum incitatio, quam Paschalis liturgia suam facit, secum admirationis documentum infert qua mulieres sunt affectae, quae Christi adstiterant crucifixioni cum, « valde mane prima sabbatorum » (Mc 16,2), sepulcro appropinquantes vacuum illud reppererunt. Adhortatio simul est ut experimentum quadamtenus repetatur duorum discipulorum ad Emmaus qui, in itinere cum resuscitatus ipse iis sese coniunxit, « cor ardens » in se senserunt et cum explicatis Scripturis Ipse se patefecit « in fractione panis » (cfr Lc 24,32.35). Est quasi imago vocis illius gaudii, primo dubitantis superantisque deinde, quod sub eiusdem diei vesperam Apostoli sunt experti, cum a Iesu suscitato sunt salutati eiusque pacis et Spiritus receperunt donum.
|
1) Cfr Ap 1,10: « Kuriakh hmera »; cfr etiam Didachè 14,1; S. Ignatius Antiochenus, Epistola ad Magnesios 9,1-2: SC 10, 88-89. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |