Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Dies Domini IntraText CT - Text |
|
|
Spei dies 38. Hoc in rerum prospectu, si dominica dies est fidei, haud minus est ipsa dies christianae spei. « Cenae Domini » participatio est enim eschatologici convivii « nuptiarum Agni » (Apc 19,9) anticipatio. Memoriale Christi celebrans, qui resurrexit et in caelum ascendit, exspectat communitas christiana « beatam spem et adventum Salvatoris nostri Iesu Christi ».(57) Hac hebdomadali ratione acta christiana spes atque alita, fit fermentum atque lux ipsius humanae spei. Hac de causa, in « universali » oratione, non modo unius christianae communitatis colliguntur necessitates, verum cunctae humanitatis; Ecclesia, ad Eucharistiam celebrandam coadunata, hoc modo testatur mundo quod in eam recidunt « gaudium et spes, luctus et angor hominum huius temporis, pauperum praesertim et quorumvis afflictorum ».(58) Per eucharisticum porro sacrificium dominicale fere fastigium ponens testificationi quam, singulis hebdomadis diebus, eius filii, assidue operantes et varia vitae officia gerentes, per Evangelium nuntiatum caritatisque operam praebere student, Ecclesia clarius ostendit se esse « veluti sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis ».(59)
|
57) Missale Romanum, Embolismus quem Pater Noster praecedit. 58) Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 1. 59) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 1; cfr Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Dominum et vivificantem (18 Maii 1986), 61-64: AAS 78 (1986), 888-894. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |