Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Dies Domini IntraText CT - Text |
|
|
63. Christus venit ad novam « Exodum » agendam, ad libertatem captivis obtinendam. Innumeras Ille patravit sanationes die sabbati (cfr Mt 12,9-14 et textus paralleli), non quidem ut diem Domini violaret, sed ut eidem plenum tribueret sensum: « Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum » (Mc2,27). Sese opponens interpretationi nimis legali quorundam suorum aequalium, et explicans authenticum sensum sabbati biblici, Iesus, « Dominus sabbati » (Mc 2,28), observantiam huius diei redigit ad eius indolem liberatricem, quae ponitur ad iura Dei simulque et hominis vindicanda. Ita intellegitur quam aequum fuerit ut Christiani, praecones liberationis Christi sanguine consummatae, perciperent se facultatem habere sensum sabbati in diem resurrectionis transferendi. Etenim Christi Pascha hominem eripuit ab illa servitute quae altius radices agit quam servitus populum oppressum comprimens: a servitute nempe peccati, quae hominem seiungit a Deo, a semet ipso quoque et a ceteris, et quae, saeculorum decursu, semper nova nequitiae et violentiae germina gignit.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |