| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Ioannes Paulus PP. II Dies Domini IntraText CT - Text |
|
|
|
Caput V DIES DIERUM DOMINICA
PRIMORDIALIS FESTIVITAS, Christus temporis Alpha et Omega 74. « Christiana in fide praecipuum habet pondus tempus. Conditur orbis intra eius definitionem, intra tempus progreditur historia salutis, quae apicem suum in “plenitudine temporis” ipsius Incarnationis tangit suumque terminum in glorioso reditu Filii Dei exeunte omni tempore. In Iesu Christo, Verbo Incarnato, tempus evadit modus quidam Dei, qui in se ipse est aeternus ». (118) Terrestris vitae Christi anni, sub Novi Testamenti lumine, revera medium temporis punctum statuunt. Hoc medium punctum culmen suum in resurrectione attingit. Si, enim, verum est Deum illum esse hominem factum a primo conceptionis momento intra Virginis Sanctae uterum, pariter constat sola resurrectione humanitatem eius totam transfiguratam esse atque glorificatam, propriam sic eius naturam plane patefaciendo nec non gloriam divinam. Sermone in synagoga Antiochiae Pisidiae habito (cfr Act 13,33), ad Christi resurrectionem adhibet Paulus consulto Psalmi secundi sententiam: « Filius meus es tu; ego hodie genui te » (v. 7). Hanc ipsam ob causam, in vigiliae Paschalis celebratione, Christum resuscitatum praebet Ecclesia veluti « Principium et Finem, Alpha et Omega ». Voces illae a celebrante enuntiatae dum praeparatur Paschalis cereus, in quo anni vertentis inscribitur numerus, illud quidem extollunt: « Christum esse temporis dominum, principium eius ac terminum; omnem annum, diem omnem et momentum complecti Incarnatione eius et Resurrectione, ut hac via Deo in “plenitudinem temporis” concurrant ». (119)
|
118) Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Tertio millennio adveniente (10 Novembris 1994), 10: AAS 87 (1995), 11. 119) Ibid. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |