Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Dies Domini IntraText CT - Text |
|
|
7. Probe quidem intellegitur sanctificandae Dominicae officium, praesertim Eucharistiae celebratione atque requie laetitia christiana fraternitateque plena, si multiplices huius diei rationes et aspectus percipiuntur, quibus Nos his in Litteris animum intendemus. Dies enim est quae consistit in ipsa media vitae christianae parte. Si iam inde a Pontificatus Nostri principio numquam iterare destitimus: « Nolite timere! Quin immo, portas Christo ipsi aperite! »,(9) omnes hodie incitare vehementer cupimus ut rursus dominicam diem inveniant: Tempus vestrum Christo ne dubitaveritis devovere! Ita, tempus nostrum Christo aperiamus quod ipse illuminet vicissim atque ordinet. Ille enim temporis cognoscit secretum et aeterni aevi etiam arcanum, nobisque propterea « diem suum » tamquam semper novum amoris sui donum concredit. Huius diei nova inventio est gratia quaedam omnino imploranda, non solum ut propriis fidei postulatis prorsus satis fiat, sed etiam ut solidioribus desideriis uniuscuiusque hominis reapse respondeatur. Concessum Christo tempus numquam est spatium perditum, verum potius intervallum lucrifactum ad necessitudines inter homines vitamque nostram funditus humanam reddendam.
|
9) Homilia in sollemni initio Pontificatus (22 Octobris 1978), 5: AAS 70 (1978), 947. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |