Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Dies Domini IntraText CT - Text |
|
|
15. Universa reapse hominis vita omneque hominis tempus experienda sunt tamquam laus et gratiarum actio coram Creatore. Verum habitudo hominis ad Deum indiget etiam certis orationis explicitae momentis, cum illa necessitudo transit in dialogum intentum qui omnes personae rationes complectitur. « Dies Domini » est, per eminentiam, dies huius necessitudinis, quo ad Deum suum homo levat canticum seque totius creationis exhibet vocem. Hanc omnino ob causam etiam requietis dies est: cursus saepius opprimentis ipsarum occupationum inerruptio exprimit, significanti sermone « novitatis » atque « separationis », agnitionem dependentiae hominis et totius orbis a Deo. Universa sunt Dei! Dies Domini perpetuo revertitur ut hoc confirmet principium. Idcirco iucunde quidem explicatum est sabbatum veluti praecipuum elementum in illo quasi genere « architecturae sacrae » temporis quae biblicam revelationem signat.(13) Commonefacit ad Deum mundum pertinere et historiam, neque suo operi cooperatoris ipsius Creatoris in orbe potest homo sese devovere nisi continenter sibi huius veritatis est conscius.
|
13) Cfr A.J. Heschel, The sabbath. Its meaning for modern man (22 ed. 1995), 3-24. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |