Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Dies Domini IntraText CT - Text |
|
|
17. Huius « recordationis » mirabilium a Deo patratorum, quod ad sabbati quietem attinet, argumentum eminet etiam ex loco Libri Deuteronomii ubi praecepti ratio percipitur non tantum ex creationis opere quantum ex liberatione a Deo effecta in Exodo: « Memento quod et ipse servieris in Aegypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento: idcirco praecepit tibi, ut observares diem sabbati » (5,15). Haec formula complere videtur superiorem illam: simul enim sumptae, sensum « diei Domini » patefaciunt intra unicum quendam theologiae creationis salutisque prospectum. Praecepti igitur doctrina non est in primis quaelibet operis interpellatio sed a Deo effectorum mirabilium celebratio. Quatenus recordatio haec, gratiis et laudibus erga Deum repleta, vivit, eatenus, die Domini requies hominis plenum suum habet intellectum. Inde enim ingreditur homo mensuram Dei « quietis » eiusque penitus est particeps, et sic adeo experiri potest illius laetitiae exclamationem quam, rebus omnibus effectis, expertus est Creator videns ea omnia quae fecerat « erant valde bona » (Gn 1,31).
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |